Charter Document - 05250002

Charter Document - 05250002


Charter Number: 05250002
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serrenniaco dedit et concessit Petro Stephano Roberto filiis suis quidquid habebat apud Serrenniacum in uineis pratis terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus Stephanus Henricus si quid iuris in hiis habebant Hoc idem ego Ycterius Tocei dominus laudo et confirmo secundum tenorem litterarum predecessoris nostri Alexandri et sigilli munimine corroboro Huius rei testes sunt Harduinus Milo Hugo milites et fratres Renaudus de Monbar miles Hugo de Serrenniaco et multi alii Huius ultime concessiones testes sunt Mauritius Ballues dominus prepositus Hugo s[] de Serrenni Galterus marescalcus Caniaci Renaudus de sancto Christoforo capellanus de Ciures magister Michaelus