Charter Document - 05250001
Charter Number: | 05250001 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Sarrenniaco dedit et concessit Petro Stephano Roberto filiis suis quidquid habebat apud Sarrenniacum in uineis pratis terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus Stephanus Henricus si quid iuris in hiis habebant Hoc idem ego Alexander laudaui et concessi Et ut ratum haberet presentem cartam sigillo meo confirmaui Huius rei testes sunt Harduinus Milo Huguo milites et fratres Regnaudus de Monbar miles Huguo de Sarrenniaco et multi alii