Charter Document - 05240122

Charter Document - 05240122


Charter Number: 05240122
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serreniaco dedit et concessit Petro Stephano Roberto filiis suis quicquid habebat apud Serreniacum in uineis pratis terris et domibus preter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus Stephanus Henricus si quid iuris in his habebant Hoc idem ego Alexander laudaui et concessi et ut ratum haberetur presentem cartam sigillo meo confirmaui Huius rei testes sunt Harduinus Milo Huguo milites et fratres Regnaudus de Monbar miles Hugo de Sarreniaco et multi alii