Charter Document - 05240121
Charter Number: | 05240121 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Hugo Dominus Miribelli dedi et concessi prioratui de Miribello et Ecclesie sancti Stephani pro redemptione anime mee et antecessorum meorum quicquid poterunt adquirere de casamentis militum ad dominium Miribelli pertinentibus Concessi etiam predicto prioratui piscaturam in fossatis que sunt uel que poterunt fieri infra stagnum et riueriam absque detrimento municionis uille michi et heredi meo succedenti ad dominium supradicte uille Hanc donationem Egidia uxor mea laudauit Huius rei testes sunt Abbas beati Theoloci et R monachus eius et N de Uergeio canonicus et A domina Bellimontis Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCC