Charter Document - 05240120

Charter Document - 05240120


Charter Number: 05240120
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus Dei gratia Abbas sancti Stephani Diuionensis et Conuentus eiusdem Ecclesie presentibus et futuris notum facimus quod nos bona fide promisimus et garantiuimus magistro Hugoni de Chauoigneio canonico nostro qui prioratum Fauerneii nobis edificauit quod quicumque post obitum uineas quas idem magister apud Aquaductum tenebat possiderit singulis annis in die anniuersarii eiusdem Hugonis unum refectionem usque ad XL solidos nobis exhibebit Si uero prior Tilicastri easdem uineas de XL libris Stephaniensibus redimere uoluerit ipse XL libras in acquirendis reditibus ad iamdictam refectionem singulis annis faciendam mitteret Hec autem ut scripta sunt fideliter manutenere et adimplere bona fide in osculo pacis eidem magistro Hugoni promisimus et garantiuimus In testimonium huius rei presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus sub anatematis sententia inhibentes ne quis hoc factum infringere aliquando presumat uel uiolare Actum anno gratie MCC