Charter Document - 05240119

Charter Document - 05240119


Charter Number: 05240119
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Dei gratia N magister Mormenti et Conuentus eiusdem Domus uniuersis presentem paginam inspecturis notum facimus quod cum nos deberemus Ecclesie sancti Stephani Diuionensis pro Puteolo L minas bladi censuales annuatim reddendas apud Diuionem talis inter nos et eamdem Ecclesiam de assensu partium facta est commutatio quod Abbas et Conuentus eiusdem Ecclesie dictum censum Puteoli qui erat lx minarum ipsumque Puteolum nobis dederunt in perpetuum et adquittauerunt et legitimam garantiam tam de ipso Puteolo quam de eodem censu nobis portare promiserunt nos autem iam dictis Abbati et Ecclesie sancti Stephani dedimus in perpetuum et concessimus omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circumstantibus in uineis in domibus in pratis in reditibus et in aliis quibuscumque rebus mobilibus et immobilibus et legitimam garantiam de iis omnibus predicto Abbati et Ecclesie in perpetuum portare promisimus et tenemur et insuper pro melioratione eiusdem commutationis cxxc libras prouenienses dicto Abbati et Ecclesie persoluimus uenditionem quoque quam sepe dictus Abbas et Ecclesia sancti Stephani Joanni Roser de supradicto tenemento fecerunt cui etiam uenditioni ego Nicolaus magister Mormenti presens interfui omnino approbauimus laudauimus itaque nec per nos nec per aliquam superpositam personam illud unquam poterimus reclamare Actum est hoc anno gratie MCC