Charter Document - 05240117
Charter Number: | 05240117 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus Domus de Breschons salutem et apostolicam benedictionem cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et domum ipsam cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis Deo propitio poteritis adipisci sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presenti scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateranii III calendas Julii pontificatus nostri anno tertio