Charter Document - 05240116

Charter Document - 05240116


Charter Number: 05240116
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo Dux Burgundie notum facio presentibus et futuris me dedisse et in perpetuum concessisse Deo et Ecclesie sancti Stephani Diuionis in elemosinam pro remedio anime mee et patris mei et aliorum predecessorum meorum totam terram que continetur infra fossatum super quod sedet porta prioratus Fauerneii Hoc autem feci ad preces magistri Hugonis tunc prioris eiusdem loci Huius rei testes sunt Iocelinus de Aualone Aymo de Orgeolo Regnaudus uigerius Eduensis Auctum est hoc anno incarnati Uerbi MCXC octauo