Charter Document - 05240115

Charter Document - 05240115


Charter Number: 05240115
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo Abbas sancti Stephani Diuionensis notum facio omnibus quod magister Hugo Canonicus noster me uolente et consentiente uineas et domum quas habet Belne tradidit Bartolomeo presbitero de Sarriniaco in uita sua tenendas hoc pacto quod idem Bartholomeus reddet eidem magistro Hugoni annuatim modium uini quod erit in eis nec uindemiabit eas sine nuntio dicti magistri Idem uero magistro quinque solidos soluet pro censu earum Quod autem Bartholomeus uel in domo illa uel in uineis edificabit post decessum eius ad magistrum Hugonem uel ad Ecclesiam sancti Stephani libere redibit Testes sunt Herueus de Orleolo Stephanus Chaissoz Henricus cubicularius noster Actum est anno incarnati Uerbi MCXC octauo