Charter Document - 05240114

Charter Document - 05240114


Charter Number: 05240114
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod discordia que vertebatur inter Vuillermum Lambertum et fratres Domus Dei de Breschon propter elemosinam molendini de Rase de quo Odo de Vergeio partem suam Domui Dei de Breschon in elemosinam dederat pacificata est in hunc modum statutum est de assensu partium et firma pace sanctitum quod fratres de Breschon singulis annis in eodem molendino unum bichot frumenti et unum bichot de tremilio sine aliqua missione perpetuo iure recipient in festiuitate Omnium Sanctorum Huius rei testes sunt Hugo prepositus de la Corueia Dominicus capellanus sancti Apolinaris Augustinus de Castello Hemelina mater Odonis supradicti Ut autem hoc totum ratum haberetur nec aliqua rerum uel personarum mutabilitate posset in perpetuum aboleri uel uiolari placuit utrique parti ut modus supradictus concordie huius ad presentium et posterorum memoriam presenti carta commendaretur et sigilli beati Dionisii munimine confirmaretur anno Dominice Incarnationis MCXC septimo