Charter Document - 05240112

Charter Document - 05240112


Charter Number: 05240112
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1196
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Celestinus Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis decano et canonicis Capelle Ducis sancte Marie Divionensis tam presentibus quam futuris canonice substituendis in P P M Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Sane sicut ex autentico scripto felicis recordationis Alexandri pape tertii predecessoris nostri quod fecimus in nostra presentia recitari perpendimus evidenter fundum quem apud Divionem in quo ecclesia uestra et ejus sunt officine constructe eidem predecessori nostro inclite memorie Hugo quondam dux Burgundie consideratione obtulit pietatis Ipse predecessor noster in ius et proprietatem Ecclesie Romane recepit prefato Duci meo ecclesiam construendi quam soli deberet esse pontifici romano subiecta licentiam et liberam facultatem indulgens Nos autem eius vestigiis inherentes ecclesiam que ex provida institutione ipsius predecessoris nostri Romane Ecclesie iuris esse noscitur specialiter sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in posterum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est illud quod habetis ex concessione memorati Ducis in ventis astalagium quod eidem Duci panefici debebant uobis ab ipso concessum et quod debebant calciamentorum constructores placitum etiam generale libertatem etiam quam due principales ecclesie apud Divionem habent similiter uobis ab ipso Duce concessam liberum attractum videlicet retinendi homines in villa Divionis sicut ipse Dux tres homines quos ipse Dux ecclesie vestre dedit pro thure oleo et cera qui tres homines et seruientes vestri qui de domo et mensa vestra erant et alii vestri homines quos Duce largiente predicto uel alio justo modo acquirere poteritis ab omni exactione et taillia seu quacumque consuetudine liberi erunt ex concessione ipsius ducis plenarium usum fori habentes sicut homines ducis quorum videlicet hominum uel seruientium uestrorum si quisquam in causa trahatur non respondebit nisi per dominos suos qui si culpabilis inueniatur lex ejus in manu dominorum suorum erit Illud etiam quod in casamento ipsius ducis acquirere poteritis sicut in ejus autentico continetur illud quod habetis in mensa et domo ipsius ducis in festis anualibus uidelicet in Natiuitate domini in Pascha in Pentecostes in festiuitate Omnium Sanctorum si dux uel ducissa Diuione fuerit duos solidos pro pane quatuor sextarios vini quatuor solidos pro coquina uel equivalens oblationes omnes et beneficia capelle ducis et ducisse ubicumque sit apud Diuionem capellaniam ipsorum ubicumque fuerint Alia insuper bona donationes consuetudines siue successiones ab ipso duce vobis factas vobis nihilominus confirmamus prout in ipsius ducis autentico plenius continetur Sane noualium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium uestrorum nullus a vobis decimas exigere uel extorquere presumat Presenti insuper decreto districtius inhibemus ne aliquis archiepiscopus episcopus uel quelibet alia persona in homines servientes seu bailiuos uestros pro aliqua causa de qua in vestra debeant presentia conveniri sententiam promulgare presumat dummodo vos ex ipsis velitis justitiam exhibere nisi forte super hoc mandatum apostolicum reciperint speciale protulimus insuper ad exemplar memorati predecessoris nostri ne alicui archiepiscopo episcopo uel alie ecclesiastice persone quidquam juris sibi in eadem ecclesia uel canonicis in ea Deo servientibus uindicare aut in eos excommunicationis suspentionis seu interdicti sententiam liceat promulgare Liceat quoque vobis juxta Lateranensis concilii sanctiones magisterium scolarum ecclesie uestre alicui idonee persone conferre que ad informationem et doctrinam salubriter animos eruditorum incendat Crisma uero oleum sanctum consecrationes altarium ordinationes clericorum seu canonicorum uestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi et alia ecclesiastica sacramenta a diocesano episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit uobis gratis et sine prauitate aliqua volumus exhiberi Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sedis apostolice habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat Libertates preterea et immunitates ecclesie uestre concessas nec non antiquas et rationabiles consuetudines hactenus observatas ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere sanccimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere minuere seu quibuslibet fatigationibus uexare sed omnia integra et illibata seruentur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate ad juditium autem hujus a sede apostolica libertatis obtente marcham unam argenti nobis nostris successoribus singulis annis persolvetis Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate eamque se divino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesus Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat cunctis autem eodem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premie eterne pacis inveniant Amen Signatum ego Celestinus Catolice Sedis Ecclesie episcopus Adrianus diaconus cardinalis ego Gregorius Sancte Marie in Porticu cardinalis ego Gregorius Sancte Marie in Aquiro Ego Gregor s Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis Ego Lotarius sanctor Sergii et Bachi diac card Ego Nicolaus sancte Marie in Cosmydine card Ego Bobo Sti Theodori diac card Ego Soffredus tt Se Praxede pr card Ego Fidus tt Sti Marcelli p card Ego Albinus Albanensis episc Ego Octauianus Hostiensis et Velletrensis episcopus Ego Petrus Portuensis et Ste Rufine epis Ego Melior Stor Johannis et Pauli pr card tt Pamachii Ego Johannes tt Sti Clementis card Vitterbiensis et Tuscanensis epis Ego Guido pr card Ste Marie trans Tiberim tt Calixti Ego Hugo presb card scti Martini tt Ego Johannes tt S Stephani in Celio monte pr card Ego Centius tt Sti Laurentii in Lucina p c Ego Johannes tt Ste Prisce pr card Datum Laterani per manum Centii Sancte Lucie in Orchea diaconi cardinalis domni nostre pape camerarii octavo Calendas Julii indictione XIIII Incarnationis dominice anno millesimo centesimo nonagesimo sexto pontificatus vero domini Celestini pape tertii anno sexto Ego G abbas Cisterciensis notum facio omnibus qui presens scriptum uiderent quod qualis est tenor transcripti superius annotati talis est tenor privilegii domini Celestini pape bone memorie decano et Canonicis capelle ducis Divionis indulti quem tenorem propriis oculis vidi et diligenter inspexi in cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui