Charter Document - 05240105

Charter Document - 05240105


Charter Number: 05240105
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Martillus Maillei dominus concessit in elemosinam Deo et Fratribus de Domo Dei de Tilecastro prata que ipse habebat in finagio de Cepoi libere et perpetuo possidenda Ipsi vero Fratres octo denarios censuales infra octabas Sancti Joannis Baptiste menistrallo Domini Martelli de Cepoi sine accensatione annuatim persoluent Usagium uero habebunt animalia eorum in pasturis de Cepoi ea scilicet que ad fenum congregandum adducentur eundo et redeundo Hanc elemosinam laudauit uxor eius Cheureria et Huo et Gaufridus et Renaudus filii eius ipse uero Martellus in manum nostram misit Testes Milo Sancti Stephani Abbas Diuionis magister Hugo Guido miles de Flamerens Ocherus Decanus Diuionis Andreas Decanus de Ogiis Vivianus sacerdos de Barion Actum est hoc anno incarnati Verbi MCXCIII