Charter Document - 05240100
Charter Number: | 05240100 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Iocerannus Dei gratia Lugdunensis Archiepiscopus et ego Guillelmus eadem gratia Cisterciensis Abbas notum facimus uniuersis quod cum inter Abbatem et Canonicos sancti Stephani Diuionensis discordia multiplex fuisset oborta et ad eam sopiendam concordia uel iudicio mediante nos Dominus Papa iudices delegasset ut partes in nos compromitterent modis quibus potuimus laborauimus et cum eas ad hoc inducere non possemus Canonicis postulantibus ut in ecclesia restituerentur Abbate uero ex altera parte instante ut priuilegia que ab ecclesia fuerant ablata ecclesie redderentur processimus ad sentenciam et utrumque simul esse faciendum pronunciauimus et cum hoc partibus difficile uideretur nos reformande paci opera dantes de assensu partium eam per Dei gratiam reformare curauimus accepto pro tenenda pace tam ab Abbate quam a Canonicis iuramento Sed quum multi partes suas interposuerant aliquotiens pro reformatione pacis et non fuerat obseruata nos uolentes ut pax ista auctoritate apostolica per nos facta inuiolabiliter seruaretur taliter ab utraque parte securitatem accepimus ut si forte aliqua earum resiliret a forma pacis penam C librarum incurreret pro quibus fideiussores non debent Ecclesiam sancti Stephani conuenire Diximus autem partem Canonicorum ita demum in hanc penam incidere si omnes uel maior pars eorum ab huius pacis forma recederet et si duo uel tres ex illis uel plures a pacis constitutione resilirent pro excommunicatis haberentur et auctoritate Domini Pape ab Ecclesia sine spereuersionis expellerentur penam uero pecuniariam non prestarent sed Decanus eos publice excommunicatos denunciari faceret per parrochias nisi commoniti infra XL dies ad pacis obseruationem redirent Statutum est ut Canonici qui ab Ecclesia se dicebant ejectos ecclesie restituerentur eos tamen quia in multis excesserant et propter excessus multiplices et enormes sententiam excommunicationis meruerant prius absoluimus congrua satisfactione iniuncta et ipsi prioratus quos tenebant in manu nostra resignauerunt Preterea quum Ecclesiam suis spoliauerant priuilegiis precepimus eis ut infra VIII dies prius pacem factam dominica ante festum sancti Luce deponerent in manu Cisterciensis Abbatis omnia priuilegia ita ut presens sit Abbas sancti Stephani uel alius pro eo qui priuilegia recognoscat Sed quum priuilegia ipsa ut dicebant Canonici erant pignori obligata precepimus ut Abbas LX libras per manum Cisterciensis Abbatis creditoribus exsoluendas ad redemptionem priuilegiorum ante festum sancti Andree persolueret Quod si Abbas sancti Stephani hanc pecuniam usque ad prefixum terminum non persoluerit eo depositionis causam per instructionem Canonicorum inuenimus in plenariam potestatem ordinationis Ecclesie sue restituimus ita ut in maioribus negociis et in Canonicis amouendis si quos uiderit pacis turbatores consilio eorum quos uiderit aduocandos et precipue Abbatis sancti Benigni utatur et quum per aliam compositionem quatuor in ecclesia constituti fuerant prouisores qui usque ad annos quatuor amministrationem gererent ipsos ab amministratione remouentes absoluimus eos a iuramento et Abbatem et omnes alios qui in predicta compositione prestiterant iuramentum Actum est hoc publice apud Diuionem in domo Cisterciensium Fratrum anno ab incarnatione Domini MCLXXXXI dominica ante festum beati Luce Euangeliste