Charter Document - 05240098
Charter Number: | 05240098 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Iosbertus dictus Abbas Fonteneti notum facio presentibus et futuris quod Girardus de Buxeria dedit Deo et Ecclesie sancti Stephani Diuionensi quicquid habebat in uilla Tenisseti preter casamentum Iosberti de Gisseio Quod tamen casamentum si ecclesia sancti Stephani acquirere potuerit predictus Girardus ei concessit et laudauit Huius rei testes sunt Petrus magister de Nailleio Guido capellanus de Gisseio et Robertus capellanus eius Radulphus capellanus de Salmasia Iosbertus miles de Gisseio Milo miles de Lentiliaco Willelmus et Johannes prior frater eius Berendus et Johannes filius eius Aubertus et Martinus filius eius Bernardus qui ex medio ad hanc pertinet elemosinam Bernardus Bassetus et pater eius sunt de medio in hoc dono et testes huius rei Hugo de Siureio Bernardus Vaiecho Girardus de Ungiaco canonici sancti Stephani Diuionensis Robertus de Uerona et Dominicus Textor conuersi eiusdem ecclesie Herbertus prepositus de Salmasia Radulphus et Willelmus famuli Abbatis sancti Stephani Diuionensis Hanc elemosinam laudauerunt dominus Regnerius et domina Auda mater eius ita tamen quod si Canonici sancti Stephani Diuionensis hanc elemosinam de manu sua in aliam transferre uoluerunt Regnerium et matrem ipsius de hoc prius inuitare debent et ammonere Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIX