Charter Document - 05240097
| Charter Number: | 05240097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus uidens et considerans Ecclesiam beati Stephani Dyuionensis temporalibus subsidiis plurimum indigere indigencie illius compassus decreui apud me de reditibus nostris eam aliquatenus ampliare Sciant ergo presentes et futuri me dedisse et concessisse Abbati sancti Stephani Dyuionensis quidquid habebam uel tenebam in Ecclesia sancti Georgii de Fauerneyo cum appendiciis suis capellam quoque de Maigneyo cum appendiciis suis statuens uidelicet ut quicumque Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis perpetuis deinceps temporibus abbas extiterit predicte parochiali Ecclesie de Fauerneyo cum capella de Maigneyo beneficia omnia et omnes redditus integre possideat Curam quoque eiusdem ecclesie cum capella de Maigneyo remota omni calumpnia habeat Abbas uero et Canonici in supradicta ecclesia quatuor Canonicos constituent qui ibi omni die Deo seruient Et ut nostra constitutio rata et incunuulsa permaneat studuimus presentem cartulam sigilli nostri auctoritate communire et testium annotatione roborare Testes sunt Stephanus de Lesignes Lambertus de Barro Lingonensis Archidiaconus magister Herduinus Iacobus de Riueria Lingonenses Canonici Petrus abbas sancti Benigni Garterius de Oriul Robertus de Peluaut magister Raynaudus Parisiensis dyuionenses monachi Hubertus de Noiant magister Ioffredus Emmalricus de Tilecastro Herueyus de Orgeole dyuionenses Canonici Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII
