Charter Document - 05240096

Charter Document - 05240096


Charter Number: 05240096
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Iosbertus Dei gratia Abbas Fontaneti notum fieri uolo presentibus et futuris quod Odo frater meus dedit in elemosinam Ecclesie sancti Florencii Tilecastri quicquid habebat apud Tilecastrum Preterea dedit in elemosinam sancto Stephano Dyuionensi quicquid habebat apud Uaronas Magnas tam pro remedio anime sue quam pro quadraginta libris quas debebat Capitulo sancti Stephani sub iureiurando Quod totum factum fuit in presencia mea et in presencia fratris mei Milonis Abbatis sancti Stephani Dyuionensis et Hugonis eiusdem Ecclesie Canonici