Charter Document - 05240093

Charter Document - 05240093


Charter Number: 05240093
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio uniuersis quod Guido dominus Tilicastri intuitu Dei et ob remedium anime sue et predecessorum libere et absque ulla retentione dedit et concessit fratribus Domus de Tilicastro intra ambitum murorum ipsius castri sub capella sua terram ad construendum cellarium unum Hoc laudauerunt Margareta uxor eius et Hugo filius eius Testes sunt magister Hunaudus et magister Uerduinus et Paris presbiter Jacobus miles Vuillermus de Coil Guido monachus miles Pes de Ferro tandem prepositus Theobaldus Actum anno Incarnationis Verbi millesimo centesimo octogesimo sexto