Charter Document - 05240091
Charter Number: | 05240091 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Radulfus Abbas Longuiadi et ego Garnerius Abbas Albe Ripe notum fieri et ratum haberi uolumus quam cum inter Ecclesiam beati Stephani Dyuionensis et Fratres Militie Templi qui Buris morantur controuersia uersaretur de Uileferroi et pratis quibusdam et quodam molendino dicentibus Canonicis beati Stephani predictam uillam cum pratis antiquitus eis donatam fuisse et molendinum Fratrum Templi ita esse constructum quod molendinum Canonicorum sancti Stephani in eodem fluuio subtus ab antiquo statutum cursum aque usitatum perdidisset ad compositionem super querelis omnibus faciendam accessimus et taliter inter eos de communi partium assensu est diffinitum Itaque Canonici beati Stephani querelas omnes prenominatas fratribus Militie Templi pacifice acquitauerunt saluis tamen illis de quibus inuestiti erant et censu pratorum suorum tali conditione quod in molendino Fratrum Templi Canonici qui in capella morantur quotiens opus fuerit usum molendi habebunt ita scilicet quod cum uenerint ad molendinum prius primum bladum quod erit in tramoia bladum suum statim molent et pannos proprios ibidem et canabem consuetudinarie preparabunt consueto itinere uenientes Quod si predicta capella in manu alterius uenerit prefatum molendinum quietum et liberum ab omni usuario predicto Fratribus Militie Templi permanebit Huius compositionis testes sunt Symon prior de Uendeopero Wiardus Moroiers Petrus li Bornes Willelmus de Uiuers milites