Charter Document - 05240087

Charter Document - 05240087


Charter Number: 05240087
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis magistro et fratribus Hospitalis de Tilicastro salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu auctoritate apostolica constituimus ut de noualibus que de propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumat indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Actum Verone XV calendas Iannuarii