Charter Document - 05240086
Charter Number: | 05240086 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerint omnes presentes et posteri qui lecturi sunt presens scriptum querelam que uertebatur inter Canonicos Sancti Stephani Dyuionensis et Canonicos Capelle Domini Ducis pro eadem Capella sospitam in hunc modum pacifico fine fuisse Ecclesia Sancti Stephani prebendam integram in Capella semper habebit que nunquam in usus alios expendetur aliquatenus Quam tamen prebendam Ecclesia Sancti Stephani per ydoneum sacerdotem Canonicum regularem uel secularem deseruiet Si quis autem Canonicorum Capelle de hac luce migrauerit eodem anno prebendam eius Ecclesia beati Stephani suscipiet et habebit et post annum libera erit Ideoque pia consideratione statutum fuit ut Ecclesia Sancti Stephani pro singulis defunctis Canonicis Capelle plenarium faciat obsequium omni tempore tanquam pro uno ex suis et Canonici Capelle pro Canonicis Sancti Stephani facient similiter et hoc ipsum hinc inde scribetur communiter Capella non habebit cimiterium nec parochiatum et Canonici Capelle [] in infirmitate non se poterunt alibi uel ad religionem uel ad cimiterium transferre nisi apud Sanctum Stephanum si pede uel equo sine alieno adiutorio ire non poterint et Canonici Capelle aliam non poterunt in Capella religionem uel ordinem statuere nisi de ecclesia Sancti Stephani et si quis eorum pauper seu diues noluerit apud Sanctum Stephanum habitum religionis insumere non negabitur ei sed uoluntarie suscipietur ibi Domus proprie Canonicorum Capelle in quibus morantur et officine Capelle ipsius non erunt censuales nec cellaria nec quoquine nec grangie reliquie uero censuales erunt vinee quoque de generali Capelle tam a censu quam a decimis erunt libere sed proprie Canonicorum uinee censum absque decimis dabunt Et ut hoc totum stabile sit semper et firmum Decanus Capelle magister Nycolaus nomine et Concanonici eius qui tunc erant superstites iurisiurandi interpositione manibus propriis firmauerunt hoc totum bona fide seruare et Ecclesie beati Stephani iurauerunt omnes fidelitatem idque statutum fuit ut quicumque Decanus in eadem Capella constituetur camdem fidelitatem faciat Ecclesie Sancti Stephani Quod si facere forte noluerit Canonici Capelle non habebunt eum pro decano donec fidelitatem fecerit Idipsum modo simili faciat Canonicus quilibet in Capella de nouo constitutus antequam prebende fructum suscipiat Hanc eamdem fidelitatem fecerunt Canonici beati Stephani Canonicis Capelle Milo scilicet et Abbas Sancti Stephani uerbo simplici bona fide et eius concanonici dato fidei sacramento et quod suprascriptum est de Decanis Capelle et eorum concanonicis hoc ipsum statutum est de abbatibus Sancti Stephani et Canonicis eorumdem excepto quod abbates manu propria non iurabunt sed tamen uerbo simplici fidelitatem hanc bona fide fideliter facient Hec omnia facta sunt per manum Garnerii abbatis Albe Ripe et domini Belini Lingonensis sacriste et decani de Milleyo et domini Alnardi decani de Chasneyo Testes sunt Aymo abbas Sancti Benigni Dyuionensis magister Hugo prior Tilecastri et Robertus de Pesmis qui pacis huius coadiutores fuerunt Petrus prior Cisterciensis et Zacharias item Cisterciensis monachus Anno MCLXXXV