Charter Document - 05240085
Charter Number: | 05240085 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus notum esse volo quod Joannes de Lastriaceio laudantibus uxore ejus Rivera et filiis ejusdem Simone et Joanne et filiabus Aallde et Adelina et Stephanus predicti Joannis frater laudantibus similiter filiis suis Renero Jacobo Guidone et filia sua Aalide dederunt in elemosinam in manu mea usagium pasturarum per totum finagium Parue Veronne domui Dei de Tilicastro sola restitutione damni sine emenda Testes sunt Radulphus presbiter de Castellione Odo de Mormento et Rollandus de Firmitate milites Item Jacobus de Fossato laudante Gertrudi uxore sua eidem domui dedit similiter in prefata Varona usagium pasturarum per totum finagium predictum sicut superius determinatum et pro damni restitutione absque emenda Testes sunt Varnerius decanus Besuensis Vuido dominus Tilecastri Pontius de Bigorna Actum anno Inc Verbi Dei MCLXXXV