Charter Document - 05240083

Charter Document - 05240083


Charter Number: 05240083
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Canonicis Sancti Stephani Diuionensis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu parochiales Ecclesias de Cutiaco de Grantiaco quas bone memorie Galterus quondam Lingonensis Episcopus canonice uobis dedit Ecclesiam quoque de Tenisse cum appenditiis suis a uenerabili fratre nostro Stephano Eduensi Episcopo et Capitulo eius canonice uobis collatam nec non Ecclesias de Primeriis et de Foufrens quas cum omni iure et pertinenciis suis Gilbertus quondam Cabilonensis Episcopus uobis rationabiliter est largitus sicut eas iuste et pacifice possidetis uobis ac Ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Verulis nono calendas maii