Charter Document - 05240082
Charter Number: | 05240082 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1183 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hocherus Decanus Diuionensis notum facio presentibus et futuris quod cum Petrus Carpinus miles de Puilleo elemosinas quas ipse Ecclesie Sancti Stephani Diuionensi tempore preterito donauerat X scilicet solidos censuales in Nouo Foro et VII solidos in Domo Leprosorum Diuionensi et III solidos iuxta Hospitalarios IIII minas aduene apud Quintiniacum in marascautia per aliquid tempus reclamaret laudante Aymone filio suo in nostra presentia eidem Ecclesie perpetuo possidendum donauit preterea X solidos censuales quos Thomas pro filia sua supradicte ecclesie donauit qui erant de casamento suo et quidquid ipsa ecclesia possidebat quod de suo casamento erat uel in futurum quoque modo ubicumque sit adquirere [poterit] similiter benigne concessit Testes Constantius prior Emmauricus cantor Aymo Dotel Stephanus Chaiset Guido Luschardus [] Farnerius Henricus de Cheneuis Guillelmus Farnerius Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIII