Charter Document - 05240079

Charter Document - 05240079


Charter Number: 05240079
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Lucius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Conuentui sancti Stephani Diuionensi salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu parrochialem Ecclesiam de Cuceio et de Granceio a bone memorie Gualterio quondam Lingonensi Episcopo canonice uobis concessam sicut in autentico scripto eiusdem Episcopi continetur uobis et Ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Anagni XII kal Ianuarii