Charter Document - 05240077
| Charter Number: | 05240077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1181 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quod ego Manasses Dei gratia Lingonensis [Episcopus] dedi et concessi Ecclesie sancti Stephani Diuionensi Ecclesiam de Autreio cum appenditiis eius et Ecclesiam sancti Iohannis de Pontailler cum appendiciis eius perpetuo possidendam ita ut Abbati sancti Stephani ad arbitrium suum predictarum redditus Ecclesiarum libere et quiete liceat ordinare et post obitum capellanorum alios sicut decet Lingonensi Episcopo presentatione substituere saluis tamen per omnia Lingonensis Ecclesie justitiis et sinodis et saluis capellanorum missionibus portionibus Donationis huius testes sunt Guiardus capellanus meus Lambertus de Barro Milo de Rubeo Monte Philippus de Belismo socii mei et Canonici Lingonenses Rodulphus de Ourgis Durandus de Tilicastro Canonici Diuionenses Actum est ab Incarnatione Domini MCLXXXI
