Charter Document - 05240074

Charter Document - 05240074


Charter Number: 05240074
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio quod Guido dominus Tilicastri concessit Ecclesie sancti Stephani Divionensi et Ecclesie sancti Florentii de Tilicastro in presentia Domini Milonis Abbatis elemosinas quas predecessores sui fecerunt et laudauerunt Concessit etiam in elemosinam Ecclesie sancti Florentii quidquid predicti Guidonis casati vel casate per totam terram suam necnon et homines Tilicastri tam clerici quam laici dederunt libere et quiete possidendum ita tamen quod casatum suum non perdat concessit preterea Canonicis Tilecastri commorantibus usuaria in pasturis in nemoribus et in aquis et in perreriis apud Selonge et Orclam Villam apud Veronas Magnas et Parvas apud Lux et Cepeum et Gemellos et Marciliacum et in appenditiis earumdem villarum et per territorium Tilecastri excepto nemore Solugei Ita tamen quod si Dominus bannum in aquis vel in nemoribus posuerit tenebunt illud quamdiu sui tenuerunt Si vero animalia Canonicorum damnum aliquod alicui fecerint restituent illud pro pargia dabit ovis nummum unum porcus duos equus unum bos quatuor totus grex quinque solidos ita tamen quod bergerias non facient nisi in territorio Tilicastri nec extra territorium nisi coacte jacebunt oves eorum Recognovit autem sepe dictus Guido in hominibus Canonicorum se nullam habere justitiam nisi capti fuerint in aliquo magno forifacto videlicet in furto in adulterio aut in lite si aliquis pugnans inventus fuerit nisi per priorem nec cogentur ire in expeditionem nisi Domini Tilicastri propriam nec ad munitionem faciendum nisi homines ejusdem ville tam domini quam militum comuniter irent Super furnum autem et molendinum eorum nullum interdictum villanum ponet qui homines Tilecastri illis utantur sicut consueverunt De mercato vero ventam et eminagium et quidquid de mercato debetur perpetualiter possidebunt Addidit preterea de quodam prato quod dominus et Canonici cummuniter possident quod nec ipse nec heredes ipsius de eodem prato casamentum facient nec in elemosinam dabunt nec vendent nec in vadium ponent nec aliquam commutationem facient nisi cum predictis Canonicis Si Canonici vinum vendiderint et dominus interim bannum posuerit non cessabunt vendere donec dolium evacuetur Huius rei testes sunt Guiardus capellanus noster Philipus clericus noster Canonici Lingonenses Girardus de Aspero Monte