Charter Document - 05240070
Charter Number: | 05240070 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo Dei gratia Abbas et Conuentus Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis presentibus et futuris huius scripti attestatione notificamus quod Guiardus de Gislens dedit Ecclesie nostre grangiam suam quam apud supradictam uillam habebat et quatuor boues cum carris et aratris et aliis agriculture necessariis dedit quoque uigenti iornales terre arabiles cum quatuor sexturis prati dedit preterea uineam quamdam in Virelem cum iis que ad ipsam pertinent quam ipse tenebat in gageria pro quinque solidis in usus eorum qui ibidem scilicet apud Gislens habitaturi sunt Nos autem uidentes bonam eius deuotionem erga nos participationem ei concessimus et societatem omnium beneficiorum nostrorum tam in spiritualibus quam in temporalibus ita uidelicet ut quotiescumque idem Guiardus apud nos uenire uoluerit quandiu ibi demorabitur ipsi et famulo suo et duobus equis necessaria prebuntur