Charter Document - 05240068

Charter Document - 05240068


Charter Number: 05240068
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Per presentiam istius scripti notum sit presentibus et futuris quod ego Milo Abbas sancti Stephani Diuionis et capitulum meum tenementum Tiardi quod est apud Moruias Humberto Grifoni Canonico nostro in uita sua libere tenendum sub annua pensione soluenda II librarum cere concessimus ita quod quidquam de his que ad tenementum pertinet nec uendet nec alienabit sed ipsa manu tenebit et post mortem suam cum adquiramento ad Ecclesiam sancti Stephani redibit Pensio autem predicta in natale Domini reddet Et ut hoc ratum habeatur et inconcussum maneat sigillorum nostrorum munimine roborauimus