Charter Document - 05240067

Charter Document - 05240067


Charter Number: 05240067
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio presentibus et futuris quod Joesbertus de Granceyo et Emangardis uxor eius dederunt et in elemosinam concesserunt Ecclesie beati Stephani Dyuionensi deciman de Tenixiaco liberis eorum Poncio et Odone laudantibus Theobaldus etiam frater meus ad cuius casamentum prefata pertinebat decima et uxor eius Margareta de cuius patrimonio erat donationem hanc laudauerunt Laudamenti huius ex parte fratris mei testes sunt Stephanus Lingonensis Archidiaconus Wiardus capellanus meus Philippus Lingonensis Canonicus ex parte autem uxoris fratris mei Hugo capellanus de Brachegenole Gillebertus miles Audo seruiens de Salmasia ex parte Abbatis Oraudus Canonicus Dyuionensis Willermus et Balduinus milites de Castellione Actum anno incarnati Uerbi Dei M Centesimo LXXX