Charter Document - 05240065

Charter Document - 05240065


Charter Number: 05240065
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Huius scripti testimonio notum sit presentibus et futuris quod est Guibertus Canonicus capelle Ducis quum detentus infirmitate in extremis laboraret euocatis ad se quibusdam de Canonicis Ecclesie sancti Stephani Diuionensis Cunstancio scilicet priore Aimone dubitato Girardo de sancta Maria et aliis quampluribus de furno Castri Diuionis qui est iusta domum Gileberti furnerii quem Ecclesie sancti Stephani Diuionis sine alicuius parte multi esse asserebant memoriter et sub periclo anime sue rei ueritatem exposuit scilicet ipse predictum furnum una ex Villeberto furnerio sicut ex confessione sua patuit per multos annos iniuste tenuerint tandem penitencia ductus super tanta inenmoditate prefatis Canonicis ueniam petens in presencia domni Milonis Abbatis astanticus duobus nepotibus suis Stephano et Henrico recognouit quod neque ipse neque Villebertus in eodem furno aliquid hereditario iure reclamare deberent si quidquid in eodem furno siue iuste siue iniuste tenuisset an uiueret aut moreretur libere Deo et Ecclesie beati prothomartiris Stephani guerpiuit Preterea uineas de Tilecastro in territorio Aqueductus sitas quas pro XI libris pignori obligatas tenebat Ecclesie similiter donauit Donauit etiam Ecclesie nostre pro remedio anime sue unum iornalem uinee et dimidium in monte qui dicitur Talanz perpetuo possidendum Sciendum est etiam quod idem Guibertus domum suam lapideam muro Castri Diuionis cuntiguam que est iuxta cellarium Saieste ante Ecclesiam beati Michaelis Stephano clerico nepoti suo quandiu uiueret possidendam donauit tali tamen condicione quod idem Stephanus neque Henricus frater suus neque alius aliquis ad quem hereditas domus de iure redierit nulli homini Ducis uel cuilibet alii nisi de potestate et dominacione Ecclesie beati Stephani [] nullatenus uendere uel pignori obligare poterunt