Charter Document - 05240057

Charter Document - 05240057


Charter Number: 05240057
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1178
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus in posterum Ex iniuncto nobis officio et diuine pietatis intuitu ecclesiis nobis commissis quietem tranquillam preparare et earum bona et dignitates pro posse nostro canonice tamen et iuste ampliare et ampliata fauere debemus Inde est quod dilecte filie nostre Ecclesie beati prothomartiris Stephani Dyuionensis et Canonicorum ibi sub regula uiuentium utilitati perpetue et quieti prouidentes liberam et electionem Abbatis per temporum successionem concedimus Addimus etiam quod Abbas loci illius quicumque erit curam animarum quatuor parochiarum dyuionensium recipiat habeatque ab Episcopo sancte Marie uidelicet sancti Michaelis sancti Medardi et sancti Nicolay Ut autem hoc inconcussum et stabile permaneat presenti scripto perpetua et tenaci uiuendum memoria commendauimus et sigilli nostri auctoritate confirmauimus Actum est hoc anno ab Incarnatione Dei M centesimo LXXVIII Huius rei testes sunt Wiardus magister Morment Hunaudus capellanus meus Herembertus de Rubeo Monte Herduinus lingonenses Canonici de Canonicis Ecclesie illius Raduphus prior Petrus sancti Medardi Johannes de Sauigneo sancte Marie capellani de seruientibus eiusdem ecclesie Willermus neittarius Petrus Cocus