Charter Document - 05240055
Charter Number: | 05240055 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander Episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri Lingonensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem Relatum est auribus nostris quod inter te et Ecclesiam sancti Stephani Dyuionensis et nobilem uirum Ducem Burgundie nepotem tuum super capella construenda Dyuione per manum dilecti filii nostri Petri tunc sancti Grisogoni presbiteri cardinalis Apostolice Sedis Legati de communi assensu et uoluntate utriusque partis compositio facta est et hinc inde suscepta ita quidem quod predicta capella de iure tuo et Ecclesie tibi commisse esse debeat sicut cetere ecclesie tui Episcopatus Quam utique compositionem sicut de beneplacito utriusque partis tacta est hinc inde suscepta ratam habentes et firmam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ita quidem quod de eadem capella nobis et successoribus nostris unam marcam argenti soluas sicut Dux statuit annuatim Decerninus ergo ut nulli omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpxerit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Ferrario III kal maii