Charter Document - 05240054

Charter Document - 05240054


Charter Number: 05240054
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Canonicis sancti Stephani Diuionensis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequende complenda Ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu molendina que iuxta Diuionem habetis et clausas molendinorum ipsorum sicut eadem molendina et clausas rationabiliter possidetis uobis et Ecclesie uestre autoritate apostolica confirmanus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum [] Ferentino kal aprilis