Charter Document - 05240053

Charter Document - 05240053


Charter Number: 05240053
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus Dei gracia Linguonensis Episcopus presentibus et futuris notum facio quod Giraldus de Montesalionis dilectus Ecclesie nostre archidiaconus pro remedio anime sue per manum meam et assensu meo donauit Deo et Ecclesie sancti Stephani et Canonicis ibidem Deo seruientibus domum suam linguonensem que contigua est Ecclesie sancti Petri sicut die illa ipse possidebat Quod ut ratum sit et firmum presentis paginule scripto commendaui et saluo iure Linguonensis Ecclesie sigilli mei attestatione confirmaui Actum est hoc anno incarnati Uerbi Dei MCLXXIIII Testes sunt huius rei Hunaudus capellanus meus per cuius manum tradita est hec cartula Petrus decanus Barri Erembertus magister Lingonensis canonicus Johannes de Uilla Johannes de Sarrigne prefate Ecclesie sancti Stephani Diuionis Canonici