Charter Document - 05240052
Charter Number: | 05240052 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1173 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus Dei gracia Lingonensis Episcopus manifestum uolo fieri posteris nostris quod Richardus de Arcu miles ueniens in presencia nostra in Ecclesia sancti Stephani ante altare sancti Petri presente Domino Herueyo abbate recognouit patrem suum Maynfredum dedisse plenarium usum et percusum in omnibus siluis aquis et terris suis ecclesie sancti Stephani Dyuionis et horreis de quibus predicte ecclesie annona et uinum in cellario suo deffertur eo pacto quod si aliquid dampnum inferetur capitale tamen redderetur Hec omnia predictus concessit Ricardus Nos uero sigilli nostri impressione confirmamus Presentes fuerunt et testes de Canonicis Guido Ruffus Johannes frater predicti Richardi Johannes de Uilla Rodulphus et Jocerannus Johannes decanus Dyuionis Nocherius clericus Hunaudus capellanus noster Pronus capellanus de Norgiis