Charter Document - 05240051
Charter Number: | 05240051 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus Dei gracia Lingonensis Episcopus omnibus ad quos iste littere peruenerint salutem Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod querela illa que inter Hugonem illustrem Ducem Burgundie et Canonicos Ecclesie beati Stephani Dyuionis super capella eiusdem Ducis apud Dyuionem construenda uertebatur utribusque partibus coram nobis constitutis et sibi inuicem ad pacis bonum consencientibus hoc modo terminata est uidelicet ut Ecclesia Sancti Stephani in predicta capella annuatim unam prebendam cum integritate fructuum habeat Canonici capelle in uilla commorantes cimiterium nunquam facient nec etiam alibi quam apud Sanctum Stephanum sibi eligent sepulturas aut habitum religionis suscipient nisi quandiu sani et incolumes extiterint ad aliam ecclesiam migrare uoluerint Testes sunt Manasses archidiaconus Petrus decanus de Barro Guillelmus miles de Oriul Nycholaus capellanus Wido Rufus Aymo Rufus