Charter Document - 05240050

Charter Document - 05240050


Charter Number: 05240050
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia sancte Romane Ecclesie presbyter Cardinalis tituli sancti Grisogoni Apostolice Sedis legatus omnibus ad quos presentes peruenerint littere salutem in Domino Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod cum querela que inter uenerabilem fratrem nostrum Galterum Lingonensem Episcopum ac Canonicos beati Stephani et illustrem Ducem Burgundie super capella eiusdem Ducis apud Dyuionem construenda uertebatur nobis a Domino Papa delegata fuisset partibus coram nobis institutis eas ad concordiam studuimus reuocare In hanc itaque compositionis formam unanimiter conuenerunt ut in predicta capella a Canonicis eligatur Decanus qui Episcopo hommagium exibebit Episcopus in predicta capella eiusque successores unam habebunt prebendam ita tamen quod ab Episcopo Lingonensi ea prebenda cetere assignetur persone in his que memoratus Dux capelle contulit siue postmodum est collaturus si exinde molestiam Dux aliquam Canonicis capelle intulerit Episcopus exercere iusticiam non habebit ne Canonicos procurationis alteriusue exactionis onere grauabit ecclesia Sancti Stephani ibidem unam prebendam cum integritate fructuum habebit Cimiterium nunquam facient Canonici capelle in uilla commorantes nec etiam alibi quam apud Sanctum Stephanum sibi eligent sepulturas aut habitum religionis suscipient nisi quandiu sani et incolumes extiterint ad aliam ecclesiam migrauerint Statutum est preterea et communi assensu Canonicorum capelle ipsius quoque Ducis approbatum ut Dominus Papa eiusque successores annuum canonem unius marce in ipsa capella annuatim percipiant Ut autem hoc futuris temporibus ratum et inconcussum permaneat presentis scripti auctoritate id duximus confirmare et sigilli nostri impressione munire