Charter Document - 05240049

Charter Document - 05240049


Charter Number: 05240049
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Hugo dux Burgundie notum uolo esse presentibus et futuris quoniam Ierosolimam proficiscens pro nimia maris perturbatione et imminentis periculi acerbitate tam ego quam omnes qui mecum in nauigio erant grauiter perterriti fuimus ea propter uotum faciens Deo promisi me constructurum in mea curte apud Diuionem ecclesiam in honorem Sancte Dei Genitricis Marie et beati Joannis Euangeliste unde factum est ut in reditu meo Romam ueniens quod uoueram per manum bone memorie Alexendri Summi Pontificis Deo obtuli et Apostolica auctoritate quemadmodum in auctentico scripto quod ab eo impetraui continetur confirmari feci Cum autem rediissem gratia Dei conuocatis amicis et multis honestis uiris decem clericos pro remedio anime mee et predecessorum successorumque meorum salute Deo in perpetuum seruituros apud Diuionem institui quibus laudante Aalide uxore mea et Odone primogenito meo in eadem uilla in proprios usus redditus assignaui uidelicet quidquid habebam de ventis et astalagium quod mihi debebant panifici et calceamentorum constructores et placitum generale concessi etiam iisdem clericis ut eamdem habeant apud Diuionem libertatem quam habent ecclesie principales scilicet due que in ea sunt et milites Quoniam autem ecclesia ista specialiter mea est et precipuum tribulationis mee refugium et oblatio Deo uotiua Liberatori meo concessi ei plus quam ceteris ut uidelicet clerici et deseruientes liberum habeant attractum in uilla diuionensi eodem modo quo ego habeo id est libertatem retinendi homines eamdem quam ego habeo in uilla diuionensi dedi etiam eisdem clericis tres de hominibus meis ad sufficiendum ecclesie sue thus oleum et ceram quia nullos adhuc habebant homines qui uidelicet tres homines et seruientes clericorum qui de domo et mensa eorum erunt alii quoque eorum homines quos Deo largiente predicto uel alio iusto modo poterunt acquirere ab omni exactione et tallia seu quacumque consuetudine omnino liberi erunt