Charter Document - 05240046

Charter Document - 05240046


Charter Number: 05240046
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1171
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus dedi Ecclesie sancti Stephani parrochiam de Grance et de Chuce perpetuo possidendam laudante et implorante Ogero qui tunc temporis capellanus erat illius parochie sub hoc tamen tenore quod reddituum eiusdem parrochie idem Ogerus tota uita sua medietatem liberam et absolutam habebit et ultra confessiones si tamen sanus uel infirmitate laborans predictus Ogerus habitum religionis et serenitatem Ecclesie sancti Stephani postulauerit eum liberum et sine omni exactione recipient Canonici Testes sunt Hugo Archidiaconus Hunaudus Episcopi capellanus Arnaudus decanus de Chasnedo Waulo et Girardus de Aspero Monte et Guido de Fosserio Canonici eiusdem Ecclesie Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXI