Charter Document - 05240045
Charter Number: | 05240045 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus universis et futuris quod ego Galterus Dei gratia sancte Dei Lingonensis Ecclesie humilis minister dedi Ecclesie sancti Stephani Diuionensis parochialem Ecclesiam de Cusseio et de Granceio libere et perpetuo possidendam Inuestiui autem cura illius Parochie Arueium tunc temporis dictum Abbatem prefate Ecclesie sancti Stephani ita ut licenter possit ipse et sui successores in parochia sepe memorata ordinare et substituere presbyterum suum canonicum siue alium liberum et immunem ab omni exactione et substitutum inuestire cura illius Parochie Acta sunt hec laudante Hugone de Riueria Archidiacono et Arnaudo de Chasue decano Testes sunt huius rei Walo Girardus de Aspero Monte Canonici Constantius de Acellis decanus Parisius de Gemellis Facta est carta illa et sigilli nostri auctoritate munita anno ab Incarnatione Domini centesimo septuagesimo primo