Charter Document - 05240044

Charter Document - 05240044


Charter Number: 05240044
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quum mortalium mentes multociens intercipit oblivio ea propter que ab ipsis geruntur litterarum apicibus ad sequencium memoriam sepius commitenda ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus presentibus et futuris litterarum attestatione notifico quod Rauierius de Riuel Lingonensis Canonicus pro remedio anime sue et anime Poncii auuncli sui Lingonensis Archidiaconi dedit Domino Herueio Abbati et Ecclesie sancti Stephani Divionis per manum nostram quod habebat de guageria pro triginta libris Trecensis monete a domino Guidone Archidiacono et Thesaurario in Ecclesia sancti Petri Lingonensis et in pratis et in terris cultis et incultis et censibus et terciis et decimis cum reditibus Ecclesiarum et ministrorum iusticiis sicum predictus Archidiaconus Guido possidere solebat que omnia sunt de iure Ecclesie sancti Petri Hanc donationem concessi et laudaui et mei impressione sigilli confirmaui ideo ut memoriter recolatur et impugnator veritatis securius propellatur Testes sunt dominus Girardus Lingonensis Archidiaconus et abbas sancti Petri Barrensis decanus Johannes de Villa Diuionensis Canonicus