Charter Document - 05240043
Charter Number: | 05240043 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dux Burgundie omnibus fidelibus notifico Erueyo Abbati et ceteris Canonicis Ecclesie Beatissimi Protomarthiris Stephani me in vadimonio concessisse pro mile solidis Divionis monete quidquid iuris habebam in hominibus eorum Divionis sive de regali iustitia sive alio modo hoc enim excipitur quod si aliquis eorum in foro factum aut bellum fecerit et forofactum cognitum fuerit ipsa iustitia mea erit si autem forefactum negatum fuerit famuli mei per manum prefati Abbatis de accusato iustitiam accipient Concessi etiam predictis Canonicis portam que dicitur Porta Canonicorum cum redditu ipsius quamdiu ista gageria steterit Et si quis famulorum meorum ex his que predicta sunt aliquid infregerit vel predictos homines angariaverit sive damnum intulerit ex quo mihi iudicatum fuerit infra quatuordecim dies reemendare et damnum resarcire fecero Hoc denique non est pretermittendum quam predictis Canonicis inter Domum Templariorum et pontum Oschare posticum concessi facere et in perpetuum possidere Hec autem ut inviolata permaneant super sanctum altare Sanctissimi Protomartiris Stephani iureiurando tenere firmavi et sigilli mei his litteris impressione roboravi Guiardus de Faverne Aymo de Divione Guilermus de Orgul Pontius Chanlarz Bartholomeus Chambarius huius rei testes sunt et obsides et iureiurando firmaverunt quia si ex his que predixi exorbitare voluero et damnum si illatum fuerit Canonicis restituere noluero ipsi de propriis damnum restituent aut donec restituant Divioni obsides stabunt Sunt vero huius rei testes alii plures Herveius Abbas Rodulphus prior Galo Rufus Girardus de Aspero Monte Joannes de Archo Robertus de Pesmis Guilelmus Robertus Henricus de Chanavis Wibertus capellanus Galo Eschalsons Clemens ventarius Huo li sergans