Charter Document - 05240041

Charter Document - 05240041


Charter Number: 05240041
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Tam futurorum quam presentium noticie tradimus quod Robertus terre uillicus de Cuce et Martinus frater eius pro remedio animarum suarum Ecclesie sancti Stephani Diuionis quartam partem decime de Cuceio et quoddam mansum secusuiam respiciens hostium ecclesie Hoc donum postea querelauerunt filii Roberti Petrus scilicet et Guido qui tandem respicientes in presentiam domni Arueii abbatis apud Tilecastrum uenerunt et predictam elemosinam supradicte ecclesie beati Stephani libere concesserunt et laudauerunt et in manu albatis fidem dederunt quod de eadem querela omni deinceps tempore pacem tenerent Albas autem promisit quod uni eorum singlis annis usque ad X annos daret cappam I de sarcillis suis et si semel uel bis in anno Diuionem uenirent daretur eis refectio siue duo denarii ita ut prius mortem eorum nullus successorum eorum in predicta ecclesia aliquid debiti uel costume haberet uel clamaret Factum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXX Testes sunt Girardus de Aspero Monte Aymo Mauricius Guido de Aspero Monte Johannes canonici Natalis clericus Claretus de Cuceio