Charter Document - 05240036
Charter Number: | 05240036 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1165 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Ecclesia sancti Stephani Diuionis possidebat per elemosinam apud Lingonas domum quamdam que fuit fratris Stephani famuli domini Fulconis Archidiaconi Dominus uero Herueius Abbas predicte Ecclesie multis coactus precibus et mutua dilectione commisit et accomodauit predictam domum Domino Manasse linguonensi decano et Miloni socio suo et concanonico tali conuentione quod post obitum suum uel si quacumque eam dimitteret occasione et quo posset edificio uel melioratione omni remota calumpnia eam Ecclesie sancti Stephani redderet absolute Huic conuentioni interfuerunt de Canonicis regularibus Diuionis Jocerannus cantor Petrus Terre capellanus Johannes capellanus Johannes de Uilla camerarius de Canonicis Lingonarum Milo de Sauz Wido de Monesteio Rodulfus de Confluente Lanbertus de Couin Bartholomeus Lucrator Hoc autem confirmatum est et laudatum in presencia domini Burchardi Ludonensis Archiepiscopi et Apostolice Sedis legati et sigillo suo signatum et corroboratum ne alicui liceat a predicta conuentione deuiare