Charter Document - 05240035
Charter Number: | 05240035 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1165 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio omnibus quod Vuillermus dominus Martmet pro sua et parentum suorum animarum remedio in elemosinam dedit fratribus Domus Dei de Tilicastro plenarium usum in nemoribus in pratis in planis in aquis in pascuis in finagio quod uocatur Cepetum quam siquidem donationem ut securius possideret Domus Dei predicta usum qui dictus est accensiauit sex denariis annuatim circa festum beati Joannis Baptiste omni occasione grauandi et exactione exclusa exsoluendis Donum autem istud et elemosinam recepit loco mei in manu sua Herueius Abbas Sancti Stephani Diuionensis et ea Constantium predicte Domus magistrum per lapidem unum inuestiuit statutum etiam fuit quod si dissentio de redditione census fuerit sine iudicio et teste credetur ueritati conuersi Actum est hoc laude et assensu filiorum prefati Vuillermi Odonis et Aymonis omni etiam alia querela quam aduersus sepedictam domum Dei habebant sepulta et occlusa quod ut staret firmius sigilli mei presentia et attestatione muniui testes sunt Jocerannus Rodulphus Joannes Canonici Garnerus capellanus Tilecastri Vuido de Monte Regali Humbertus de Porta Vuido de Marineo milites Petrus de Hescelo Hugo de Dist Freroth Petrus Berioth