Charter Document - 05240033

Charter Document - 05240033


Charter Number: 05240033
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1165 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Arueius Dei gratia Sancti Stephani Diuionensis Abbas et modernis et posteris notum facio quod Soynus prepositus de Saz humiliter a nobis petiit quatinus filium suum nomine Jacob pro Canonico reciperemus insuper et aut alteri filiorum suorum aut sibimet aut etiam uxori sue locum in Ecclesia nostra concederemus Cuius peticioni ex consensu fratrum nostrorum benigne annuentes predictum Jacob Canonicum fecimus et locum postulatum uni supradictorum concessimus Ipse autem prepositus uxore sua et filiis suis et Nichola genere suo laudantibus donauit nobis quicquid habebat in uilla Aqueductu et in territorio eius exceptis tantummodo quibusdam gageriis quas redimere nobis licebit cum uoluerimus Testes sunt Aynardus Galo Martinus Huo Aymo Richardus Robertus Humbertus et alii quam plures Canonici et Nicholas gener prepositi et Robertus famulus noster