Charter Document - 05240032
Charter Number: | 05240032 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1165 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Girardus filius Huonis de Archo habebat querelam aduersus Canonicos Sancti Stephani Diuionis dicens se debere habere michiam de cellario predictorum Canonicorum quotiens pro negotio suo Diuion iret Quod quia iam dicti Canonici non recognoscebant donum quod pater suus fecerat in terris et pratis calumniare cepit Tandem salubri ammonitione conuictus et donum sicut pater fecerat recognouit et concessit et michiam condonauit et super altare Sancti Stephani per librum collectarium guirpiendo deposuit Qua propter Abbas karitatis gratia ei X solidos dedit Huius rei testes sunt ipse Abbas ex parte nostra et Guido Rufus et Johannes de Archo et Iohannes Ursus Canonici ex parte sua Garnerius capellanus de Arco et Waterius uillicus de eadem uilla et Ugo frater eius et etiam Tebaldus conuersus de Curbetun Hoc autem omnibus certum fiat