Charter Document - 05240031
Charter Number: | 05240031 |
---|---|
Cartulary Title: | Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1165 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Certum sit tam presentibus quam futuris omnibus quod Aldo de Fontenellis filius Henrici filii Aldonis dedit pro amore Dei Ecclesie Sancti Stephani Diuionis et Domui de Uiridifonte pratum de Molino quod est apud Altre libere et in allodium concessit Donum autem hoc fecit in monasterio predicti Martiris Stephani per librum collectarium quem super altare posuit Huius autem doni testes sunt Girardus de Aspremont Galo de Renaues Johannes Ursus Jofredus conuersus Guido Alenarii miles Robertus famulus abbatis Rodulfus et Petrus pueri et fratres et quidam alii