Charter Document - 05240030

Charter Document - 05240030


Charter Number: 05240030
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Tam presentibus quam futuris notum esse uolumus quod Ulricus de Longo Campo ad canonicalem conuersionem ueniens in nemoribus suis plenarium usagium Ecclesie Sancti Stephani Aymone filio suo laudante concessit Post aliquantum uero temporis spacium eo uidelicet Ulrico usque ad mortem egrotante in presencia Aymonis filii sui donum quod fecerat recognouit filius autem suus et donum et modum recognitionis laudauit Facta est itaque recognitio ista in presentia domni Arueyii Abbatis Testes sunt Galo Rufus Guido Rufus Petrus Guido Diuionis Johannes de Villeio et multi alii et Altaudus et Viardus Alleenarz milites et Robertus de Bruce famulus