Charter Document - 05240029

Charter Document - 05240029


Charter Number: 05240029
Cartulary Title: Poursuite privée et composition pécuniaire dans l'ancienne Bourgogne et Chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1155 à 1200.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1165 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus Canonicos Sancti Stephani Diuionis plenarium habere usagium in nemore de Marmeth set cum Templarii quorum ipsum est nemus incertum haberent utrum predicti Canonici tam quercus quam alia habere deberent in unum cum Canonicis conuenientes et de ueritate diligenter inquirentes cognouerunt ipsos Canonicos in dicto iam nemore uiuum sic et mortuum uniuersaliter habere excepto quod si Templales ipsum nemus in defensum ponerent et ipsi et homines alii ab usagio eius abstinerent Canonicique quercus uiuos non acciperent cetera uero prout uellent tollerent De cetero cum tempus et locus fuerit ius suum requirere non tardabunt Canonici Factum fuit hoc in presentia domni Arueii Abbatis et Guidonis Rufi et Canonici et Henrici de Chenaues et Willelmi de Oriul